- OSCHOPHORIA
- OSCHOPHORIAfesta Atheniensium, hanc ob causam instituta. Athenienses ob caedem Androgeo, Cretensibus ad 9. Ann. poenae causâ 7. adolescentes, totidemque puellas, oraculi iussu, pendere cogebantur. Cumque tertia pensio iam exigeretur, Theseus cum reliquis profectus, illâ tributi vexatione patriam liberavit, et in rei memoriam Ο᾿χοφόρια, cum suis redux, constituit, Χαριςτήρια ἀποδιδοὺς, ut ait Proclus, Α᾿θηνᾷ καὶ Διονύσῳ, οἱ ἀυτῷ κατὰ τὴν Δίαν ἐπιφάνησαν. Alii in honorem Liberi Patris et Ariadnaeinstituta tradiderunt; vel quod reditus in id tempus incidisset, quô fructus autumni colliguatur. Plutarch. utrumque tangit, Φέρουσι δὲ Διονύσῳ καὶ Αριάδνη χαριζόμενοι, διὰ τὸν μῦθον, ἢ μᾶλλον ὅτι συγκομιζομένης ὀπώρας ἐπανῆλθον. Et postremum hoc mihi cum Plutarcho magis placet; cui et ipsa ratio nominis adstipulatur, ἀπὸ τῆς φορᾶς τῶ ὀχῶν. At ὀχὴ apud Harpocrationem, est κλῆμα βότρυς ἐξηρτημένους ἔχον. Unde Hesychius, Ο῎χαι, κλήματα βοτρύων γέμοντα. Porro sollennitatem auspicabantur adolescentes duo ex ordine nobilium et divitum electi. Harpocration ex Philochoro, Ε῞νεκα τῆς κοινῆς σωτηρίας νομίσαι τοὺς καλουμέιους Ο᾿χοφόρους καταλέγειν δύο τῶ γένει καὶ πλούτῳ προυχόντων. Atque hi adolescentes habitu muliebri ornabantur. Proclus in Chrestomathia: Τοῦ χοροῦ δὲ δύο νεανίαι κατὰ γυναῖκας ἐςτολισμένοι, κλῆμά τε ἀμπέλου κομίζοντες μεςτὸν ἐυθαλῶν βοτρύων ῾ἐκάλουν δὲ ἀυτὸ ὄχην, ἀφ᾿ οὗ καὶ τοῖς μέλεσιν ἡ ἐπωνυμίἀ τῆςἑορτῆς καθηγοῦντο. Praeterea certamen cursus inter adolescentes committebatur: quos omnes et patrimos, et matrimos et genere nobiles esse oportebat; cursu autem a Bacchi templo ad Minervae Scirados contendebant. Scholiastes Nicandri in Alexipharmacis: Ο᾿χοφόροι δὲ λέγονται Α᾿θήνῃσιν παίδες ἀμφιθαλεῖς, ἁμιλλώμενοι κατὰ φυλὰς, οἱ λαμβάνοντες κλήματα ἀμπέλου, ἐκ τοῦ ἱεροῦ τοῦ Διονύσου ἔτρεχον ἐις τὸ Σκιράδος Α᾿θηνᾶς ἱερόν. Εἰσὶ δὲ κλήματα ἔχοντα βότρυς.. Hesychius. Ωχοφόρια, παῖδες ἐυγενεῖς ἡβῶντες καταλεγονται, οἱ φέροντες τὰς ὤχας ἐις τὸ τῆς Σκιράδος Α᾿θηνᾶς ἱερόν. Εἰσὶ δὲ κλήματα ἔχοντα βότρυς. Hoc Minervae templum crat in Phalero. Hesychius. Ωχοφόριον, τόπος Α᾿θήνῃσι Φαλεροῖ, ἔνθα τὸ τῆς Α᾿θηνᾶς ἱιρόν. Nam alterum erat Minervae templum in Sciro, pago inter Athenas et Eleusinem, de quo dicemus in Scirophoria. Vide Castellanum de Fest. Graecorum. Nic. Lloydius. Rosino l. 4. c. 4. Ramalia Latine, apud Romanos celebrabantur septimo Idûs Octobr. Plut. Suid. Comm. in Nicandrum. Sed et Ω᾿χοφόρια, carminis nomen est, apud Iul. Caes. Scaligerum Poetices l. 1. c. 56.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.